- OPS, OPIS
- OPS, OPISfilia Caeli ex Vesta, soror et coniux Saturni, quae et Rhea, et Cybele. Ops autem idcirco dicta putatur, quod terrae ope vita hominum sustentetur, Cicer. l. 2. de Nat. Deor. Terram opem Latini idcirco nominant, quod opes omnes e terra. Unde et Plutus in Thesmophoriis una cum Cerere colitur, Aristophan. Reperitur apud Hesych. Ω῞πις, unde nostrum Ops ait Scaliger. Ab Ω῞πις antem vel Ω῎πις, ὀπίζεςθαι colere, ut Venerari a Venere. Porro Ops, vel Opispro Rhea, ut supra diximus, Latinum est, pro Diana autem Graecum Ω῏πις, et Οὖπις, Dorice. Vetus Poeta apud Macrob. l. 5. c. 22.Υ῾μνῆσαι ταχέων Ω῏πιν βλητῆραν ὀϊςτῶν.Callimachus Hymm. 3.Οὖπι ἄναςς᾿ εὐῶπι, Φαεσφόρε.Meursius. Tibullus l. 1. Eleg. 4. v. 36.At qui non audit Musas, et vendit amorem,Idaeae currus ille sequatur Opis:Et ter centenus erroribus expleat urbes,Et secet ad Phrygios vilia membra modos.Turrigeram vocat Ovid. Trist. l. 2. Eleg. 1. v. 24.Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusqueCarmina turrigerae dicere iussit Opi.Nic. Lloyd. Eius imago, ut Albricus notat, fuit in cuiusdam matronae similitudinem depicta, quae apertâ manu dextrâ opem omnibus dare velle videbatur, panem vero manu sinistrâ pauperibus porrigebat. Aedem ei primus Romae vovit ac exstruxit T. Tatius Sabinorum Rex, ini Regni societatem a Romulo receptus, Varrone loc. mox. citand. Dionys. Halicarn. l. 2. et augustinô l. 4. de Civ. Dei c. 11. Testibus. Vovit postea eidem cum Saturno aedem Tull. Hostilius, eô tempore, quô cum Sabinis bellum gerebat, Dionys. l. 3. Festum ei sacrum, Opalia, dictum est, vide supra. Meminit et Opis Consivae Deae Varro, cui a conserendo nomen: Ita autem is de L. L. l. 4. c. 5. Ope consiva dies ab Dea Ope consiva, cuius in Regia sacrarium: quod ideo actum, ut eo praeter Virgines Vestales et Sacerdotem publicum introeat nemo. Is cum eat, suffibulum haud habeat. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 4. Plura vero de Opa utraque, Graeca et Romana, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 58. ut et supra aliquid, voce Opis, it. Cybele.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.